HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXXVII: De traditionibus Pharisaeorum contra mandata Domini

#Luc. XI#Matth. XV.#Marc. VII#Matth. XV

Rogavit autem quidam Pharisaeus Jesum, ut pranderet apud eum. Cumque vidisset eum, non baptizatis manibus prandere, murmurabat intra se. Cui Dominus ait: Vos, Pharisaei, quod deforis est calicis et catini mundatis, et non quod intus. Quasi dicat: Corpora mundatis, et non animas: stulti, nonne Deus utrumque fecit? Hoc contra Manichaeos, qui animas tantum a Deo creatas dicunt, carnem vero a diabolo. Et addidit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quidam quoque Scribae et Pharisaei, venientes a Jerosolymis, videntes discipulos ejus communibus manibus manducare, dicebant: Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum?Et respondit Jesus: Quare vos transgredimini mandata Domini propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Quod non tantum pro reverentia dictum est, verum etiam pro necessariis obsequiis exhibendis. Hi Pharisaei impietatem sub nomine pietatis docebant, dicentes, filios melius facere si Deo vero Patri voverent quae parentibus offerenda erant, instruentes eos quod parentibus egenis responderent. O pater, corban quod est ex me, tibi proderit. Corban est munus votivum. Quasi dicat: Quod vovi Deo, vis tibi prodesse, absit! Et convocatis ad se turbis, ait illis: Non quod intrat in os coinquinat hominem, intellige apud Deum, sed quod procedit ex ore. Primum intellige de ore carnis, secundum de ore cordis. Nam, et vomitus inquinat hominem. Unde, et quidam libri habent, sed quod procedit ex corde. Quare ergo idolothytis, et his quae furtiva sunt et rapta, non vescimur pro scandalo vitando. Cibus enim in se mundus est. Et dixerunt ei discipuli: Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizantur. Scalon, vel scandalon offendiculum pedis, vel ipsam ruinam dicimus. Et respondit: Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum. Non enim a veritate pro scandalo recedendum est.